monumenta.ch > Plinius > sectio 136

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 136
{XXX} nusquam his utilior quam in Italia gignitur lapisque, non saxum, est. in quibusdam vero provinciis omnino non invenitur. sunt quidam in eo genere molliores, qui et cote levantur, ut procul intuentibus ophites videri possit, neque est alius firmior, quando et lapidis natura ligno similiter imbres solesque aut hiemes non patitur in aliis generibus atque aliis. sunt et qui lunam non tolerent et qui vetustate robiginem trahant coloremve candidum oleo mutent.